Hľadaný výraz: 1Kor 7,1-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 De quibus autem scripsistis, bo num est homini mulierem non non tangere; 2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. 3 Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. 4 Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier. 5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 7 Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.

1

mail   print   facebook   twitter